Anno vigesimo septimo Asa regis Juda, regnavit Zambri in Thersa septem diebus. Porro exercitus Israel obsidebat Jebbethon. Qui cum audisset Zambri occidisse regem, constituit sibi regem Amri, qui erat princeps militiae in castris, anno vigesimo septimo Asa. Ascendit ergo Amri, et omnis Israel cum eo, et obsidebant Thersa. Timens autem Zambri fugit in domum regiam, et succendit se cum ea. Tunc divisus est populus Israel. Media pars sequebatur Thebni, et media pars Amri. Et duravit haec contentio tribus annis, et plus, Tamen Amri, quasi jam regnabat, et praevaluit Amri, et interfectus est Thebni anno trigesimo primo Asa regis Juda, et regnavit Amri super Israel plene, et duodecim annis regnavit. A prima electione sua in Thersa regnavit sex annis, et emit a Somer duobus talentis argenti montis partem, in quo erat civitas Mareon, et reparavit eam, et imposuit ei nomen Samareon, quasi a Somer, et Mareon, quae Graece dicitur Samaria, et in ea posuit sedem regni, quae prius fuerat in Thersa. Et fecit Amri malum coram Domino, super omnes qui fuerunt ante eum, et mortuus est, et sepultus in Samaria. Et regnabit Achab filius ejus pro eo anno trigesimo octavo Asa regis Juda. Hic forte patet vitium scriptorum. Regnavit enim Amri pater Achab duodecim annis, ut dictum est, et coepit regnare anno trigesimo primo regni Asa, qui regnavit quadraginta et uno anno, et ita Asa mortuus est adhuc Amri vivente. Verum est autem quod dicit Josephus, quod jam regnante Josaphat filio Asa coepit regnare Achab. Tamen determinationem, quae hic fieri solet in fine regum ponemus.